Krammer Ferenc: Fragmentum tertium, dogmaticum, de sola salvifica ecclesia, et neoterica ecclesiae catholicitate, ex scriptura, et ratione (Posonii, 1824) - 11.164c
21 Nonne, manifestus in Christianorum medio Sententiarum, et animorum conßictus, luculenter evincit: non haberi? Nugae! sententiarum seu doctrinarum evangelic arum conii' ctus, qui uspiam est, ad Clirisli Ecclesiam haud retinet, —. foris est. — Perinde conflictus animorum,' quem evangelicarum doctrinarum parit diversitas, incognitus est in medio Christi Ecclesiae; — qui enim uspiam est, a peregrinis, et profanis sententiis, ac causis ortum habet, nihil cognationis habentibus cum doctrinis ecclesiae. S. ii. 5) Sanctam. Ecclesiam eandem fuisse in principio sanctam, talem- que semper esse oportere inter omnes Christianos coetus convenit; ut adeo omnis eatenus demonstratio superflua omnino foret. >— Quaestio duntaxat restat, quaenam illa e multis existentibus sit? •— Coetus omnis eam praerogativam , ceu sibi propriam ad se rapit, doctrinae praesertim. quam profitetur causa, quam eandem prorsus cum illa, quae revelata receptaque in primordiis fuit, esse praetendit. — Sed enim id ipsum, cum de Christi ecclesia quaestio est, quaeri, •— nec hac quidem via, nisi inito, süperatoque doctrinarum omnium examine, cognosci ecclesiam sanctam posse manifestum est. — Intricatae, ne a doctissimis quidem examinatoribus extricandae ad liquidum, viae examinis difficultates persuadent, alia, magis populari via incedendum esse ad inveniendam ecclesiam Sanciam. Qua? omnium non prorsus rudium apta capacitati, cujusmodi est, quae est. fundata in sancto Christianae Religionis fine; •— qui est: hominum, Religionem hanc recipientium, et exequentium sanctificatio. •— Cum religionis, ob intimam Religionis, et Ecclesiae connexio- nem, finis, idem sit, qui ecclesiae, sequitur ecclesiam illam sanctam possidere doctrinam, sanctamquc hoc ipso etiam titulo doctrinae esse , quae ad promovendam hominum sanctificationem prae caeteris apte, et efficaciter coor- dinata, seu ita, vi originalis suae constitutionis comparata est, ut omnibus omni tempore universae Religionis; qualis in principio luit, praestet cognitionem, et quidem*aetjne.