Krammer Ferenc: Fragmentum tertium, dogmaticum, de sola salvifica ecclesia, et neoterica ecclesiae catholicitate, ex scriptura, et ratione (Posonii, 1824) - 11.164c

Christi doctrinam constanter conservari, credere necdum de­sierunt. — Pariationes et mutationes caeterorum Christianorum coetuum certae sunt, quia invictis publicarum tabularum demon­strationibus exploratae; ad liquidum enim, non mutationes tan­tum, verum harum quoque author es, —• tempora , et ioca , — seu, per quos? quando? et ubi? mutationes hujusmodi factae sint, monstratur, ita, ut nihil a parte adversa excipi soleat, seu ulla veri specie possit; — cum, ex adverso, mutationum nostrarum accusatio, et incredibilis, ob mutationum in caeleris evidentiam — et prorsus similis eorum testium accusationi sit, de quibus scriptum est: non erat conveniens testimonium illorum; (Marci 14, 5Q.) nec enim ulla seu de author e, seu de tempore, seu de loco inter eos, qui accusant, consensio! — quae enim de his, isti adfirmant, — alii, provocando ad alios et authores et tempora et loca, utique negant, hocque ipso se invicem, ceu non convenientes testes, refellunt; — nec mirum; quia nul­lis historiae tabulis, verum temerariis duntaxat, a praeoccupa­tione novarum, et odio veterum ac commotarum doctrinarum, dictatis conjecturis nituntur; — cujusmodi demonstrationis mo­do, si quis certitudinis inesse vim putat, is quidem aut talpa caecior sit, — aut cum ratione desipiat, oportet. — Tota ho­rum demonstrationis vis in praetensa doctrinarum nostrarum a Scripturis Sacris dissonantia posita est; dissonantia, quam amo­liendae novationis necessitas fingere cogit, (vid. Fragm. Isag. pl. loc.) quamve ipsa mutatarum in caeteris coetibus doctrinarum evidentia evidenter refellit hoc ipso, quod, admissa simili in hac quoque Ecclesia doctrinarum mutatione, sequatur evidenter, nullibi Christi doctrinam conservari integre, — nec proinde us­piam Ecclesiam haberi, divinis promissionibus, illique Ecclesiae, quae in principio fuit, conlormem; — ut alia argumenta ia~ ceam. S. 9. 3) Ordinatam sapienter. Ex quo Ecclesia haec structa est extraordinarie , et quidem a Deo ipso immediate, (§. 7.) sequitur, sapientis­sime coordinatam esse debere — proinde, compositam apte et efficaciter, ad obtinendum finem, — seu, ad pro­curandum universae revelatae religionis, et ecclesiae conser­vationem, praestandamque certam, hocque ipso efficacem, omnibus sanctificandis lotius evangelicae legis cognitionem; haberi igitur in ea oportere, 1) Legem, dignam Deo, et aptam undique societati, hocque ipso, quod aedificatio Pa­tris coelestis esset, inviolabiliter et conservandam et observari- Fragm. III. B

Next

/
Thumbnails
Contents