Krammer Ferenc: Fragmentum tertium, dogmaticum, de sola salvifica ecclesia, et neoterica ecclesiae catholicitate, ex scriptura, et ratione (Posonii, 1824) - 11.164c
sunt, subjungit, ex eo nempe, quod initio manifeste fiebat, red? ad id concludi y quod fit constanter. INihil certe dici apertius potest. — Quae idem alibi, (op. cit. part. 3. pag. 203. et 410.) ad minuendam divini illius influxus vim apta dicit, ext.orta sunt a domestici systematis respectu, nec cohaerent cum praemissis, erutis absque eo respectu ex Scriptura, et spiritu evangetii» s. 8. 2) Universae Religionis depositariam. Extraordinariam illam, quae in principio fuit, divinae providentiae demonstrationem, (§. praec.) eo pertinuisse, ut universae Christi doctrinae receptio procuretur, receptaque stabiliatur, negari salvo Dei verbo haud potest; (Fragm. II. §. 4- seqq.) «— sicut nec, receptam effective ab innumeris, stabilitamque inter eos, qui receperunt, fuisse ita; ut moveri ad deserendam ne cruentis quidem modis possent. — Societati, seu Ecclesiae hunc in modum praeparatae , omnem Christi doctrinam, velut pretiosum quoddam depositum, conservandum semper in medio ejus inviolate, concreditam divinitus esse, ipsa ejus tam extraordinaria introductio et stabilitio demonstrat, et luculente Scripturae SS. perhibent, (i. Thess. 2, 4. — i. Tim. 1, ii. — ibid. Cap. eod. v. 14-; et Cap. 6, 20.) pluribusque docebitur postea. — Fuisse igitur tunc ecclesiam religionis universae retinentem, et depositariam, manifestum est. — Atqui ex eo, quod ecclesia tunc manifeste luit, recte concluditur, (§. 5.) id eam esse constanter; hoc vero casu, tanto magis, quod rei adtineat summam, divinae videlicet Religionis conservationem. * — Quare in ea, quae vere Christi est, ecclesia, universam conservari religionem constanter, dubium homini Christiano esse haud potest. — Quae autóm illa, ex omnibus, quae exstant, sit? tanto facilius est judicatu, quo luculentius constat ex historia, i) universas, dempta unica, caepisse posterius, nec proinde ullam earum esse illam ecclesiam posse, in cujus sinum in principio deposita est Christi religio , simul cum ecclesia ipsa perennatura; sed et 2) universas, doctrinas Religionis jam plus, jam minus variasse, nec proinde eandem religionem retinuisse constanter. **