Krammer Ferenc: Fragmentum tertium, dogmaticum, de sola salvifica ecclesia, et neoterica ecclesiae catholicitate, ex scriptura, et ratione (Posonii, 1824) - 11.164c
Anne ergo eam, quae in principio fuit, extraordinariae Dei providentiae demonstrationem, continuari semper oportet? Semper, inquam, spectata nempe providentiae illius vi; at secus, spectato, quo tunc manifestabatur, modo, — Haec, indole sua distincta, consulto magis, quam ignoranter, confunduntur, ut, uno disparente, desiisse alter-um quoque defendi possit. — Illum, quo Deus in plantanda et stabilienda Ecclesia sua, insolito signorum et mirabilium donorum adparatu, usus est externum , atque externe manifestatum, extraordinarium providentiae modum, ultra hanc necessitatis periodum haud pertinuisse, fatemur ingravatej ast ita, ut hallucinari una eos credamus, qui ecclesiam, tam mirabiliter curatam in principio, suis deinceps, doctorumque viribus relictam esse praetendunt; — idque praetendunt, 1) eo tempore, quo jam ad publicum usque horrorem manifestum est, ad quid jactatae hae valeant vires; — et praetendunt quidem 2f illi ipsi, qui maximi alias sunt accusatores doctorum , ceu authorum prostratae et religionis et ecclesiae; —■ illi ipsi, qui ad reficiendas horribiles, uti eas vocare solent, u- triusque, religionis nempe et Ecclesiae, ruinas, continua porro quoque reparatione et reformatione opus esse, clamitant indesinenter. — Quemadmodum omnia haec, aperta jactatarum virium insufficientiae confessio , et respectivae providentiae quoque divinae, quod opus summi ad felicitandos homines momenti conservandum reliquisset, medio, prorsus inepto ad finem, accusatio sunt; — ita continuandae in perpetuum extraordinariae seu peculiaris illius , qua plantata et stabilita divina res fuit in principio, non quidem, quoad externum dium , qui tunc fuit, in oculos incurrentem, modum, at quoad vim et energiam eandem, divinae providentiae necessitatem, luculentissimae demonstrant: in casu nempe , quo credendum est, seriam fuisse voluntatem Dei, ut stabilita in principio Religio et ecclesia semper subsistat et conservetur; — atqui seriam fuisse, quis, Christiano dignus nomine, dubitabit? — Si praeterea, divina, tam extraordinariis initio stabilita viribus, res, tam miserande, non obstantibus propriis ecclesiae et doctorum viribus, per ipsos hos conserva- tores, uti praetenditur, prostrata est, num ruinarum harum reparatio exspectari prudenter ab iisdem potest?—tanto certe minus, quo facilior est descensus averni, quam revocatio gradus ! — tum, quo majorem illic, ubi irdelix haec hypothesis systematica est, in tuendis dissipationibus, quam in colligendis naufragii fragmentis, regnare sollicitudinem , tristis experientia docet. —• Actum igitur est de divino, tanto miraculorum adparatu in orbis terrarum medium introducto opere, si relictum his viribus est, — ntsi aut eadem signorum demonstratione, quae in origine fuit, fiat collapsi restauratio, — aut collapsum non esse, stare- <jue adhuc salvum, quia orginali peculiaris providetiliae vi et iai3