Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Liber 3. De actionibus (Pestini, 1814) - 11.010d

vel contra Jurisdictionem suam agenti, impu­ne non paveatur, a) Quare ante alia omnia de Jurisdictione, et eidem connexa Fori com­petentia tractandum , aűumituc itaque prin­cipio : JURISDICTIO. §• 731- Notio ejus. Jurisdictio generatim accepta finitur: Po­testas publica Civium felicitatem per idonea media procurandi, cum sit: t-o Potestas ; nullo negotio concludas, con­tineri ea a.) Ex parte ejus , qui Jurisdictione pol­let , jus , seu facultatem aliis quidpiam pro au­ctoritate praecipiendi, et reluctantes ad obse­quium adftringendi, /3.) Ratione vero aliorum obligationem jus­sis morem gerendi, secus Jurisdictio inanis, ac nulla foret, 2-0 Publica; ex quo suapte intelligitur: a.) Primitus eam ad totam Gentem perti- nuüTe, tum per Decretum Formae Regiminis in eam personam physicam vel moralem trans­latam fuiiTe , quae Societati civili praeficieba­tur , prout apud nos in legitime coronatum Principem; b) quia tamen Regia Majeftas omni­bus negotiis per se supereiTe nequit, Jurisdi­— 1306 —

Next

/
Thumbnails
Contents