Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Liber 3. De actionibus (Pestini, 1814) - 11.010d

que Privilegiatorum Oppidorum, ac Locorurrl Magiftratibus, — Cunctis denique aliis, quibus­cunque Judicibus, et Juftitiariis praedicti regni jiofiri Hungáriáé Ecclesiasticis videlicet, et se- cularibus ubivis conftitutis, et exiftentibus, praesentes Noitras visuris, salutem et Grati­am. Ouoniam Nos , cum ad nonnullorum Fi­delium nostrorum humillimam supplicationem, et intercessionem Majeftati Noftrae propterea factam, tum vero pro ea, qua erga quosvis ca­lamitosa sorte prefTos ducimur affectione, beni­gne compatientes misero flatui honeftae Matro­nae Pioxae, Demetrii condam Pfeskovics reli­ctae Viduae, ac Liberae, et Regiae Civitatis No- straé Budensis inhabitatricis, alia inter in eo de­mitte querulantis : quod ob contractum in pro­secutionem certi Commercii per praedefun- ctum Maritum suum aes alienum a diversis Cre­ditoribus ipsam continuo infeitantibus jure con­venta , eo jam prolapsa sit calamitatum , ut ipsam una cum quatuor Orphanis per intentan­dam mox universis facultatibus suis gravem exe» cutionem, in extimam praecipitari oporteat e- gestatem. Ne itaque hoc pacto vivendi etiam mediis privari, et prorsus ad incitas redigi de­beat, siquidem dato iJii certo temporis spatio promptam, paratamque se offerret, quod uni­versos legitimos Praetendentes, et Creditores suos contentare, interea temporis juftum , et legale iisdem InterefTe solvere velit,* Eandem itaque Viduam a solutione universorum debito­rum suorum per integrum Biennium, a dato praesentium computandum, clementer eximen­dam , immunitandam, et supportandam efle duximus, benigneque resolvimus: ita tamen, et ea conditione, ut medio tempore sedulo, et diligenter oeconomisare , et per o- mnia in id incumbere debeat, quo ejusmodi

Next

/
Thumbnails
Contents