Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Liber 3. De actionibus (Pestini, 1814) - 11.010d
unde motus , quave temeritate impulsus , animo tamen, deliberato, et ex praeconcepto , ut credi potest, nocendi itudio, armentum suum in et ad Diverticulum T. vocitatum, in indisputabili PoíTessionis T. territorio habitum, et ad praesens per Exponentem pacifice , ac imperturbate poíTeíTum adpelli curando, illic in pratis et segetibus ejus partim conculcando, partim depascendo, notabilia damna irrogare praesumpserit, damno etc. Licet autem ratione illatorum damnorum Dominus A. pecora ibidem reperta invagiando, et ad manus competentis Jurisdictionis resignando jam sibi satisfactionem procuraverit, quia tamen, ultra illam, ductu 1729: 42. etiam ad aquisitionem poenae Violentialis et accessoriorum procedere ipsi integrum foret. Ex eo cuperet Dominus Exponens, Dominum NN. ratione ex praemiiTa vigore brevium articulorum, utpote 1609: 29. 1613:23. etc. coram me, mihique adjungendis Judlium, et JuralTore, dictamine 1729: 33. competenti Judice, suoque modo in Jus convenire, eandem- que in poena Violentiali, et refusione expensarum in praesentem litem erogandarum convinci, taliterque adaequatum Jus et Juftitiam, reali etiam executione mediante, sibi impendi, et adminiitrari, Legibus regni, et communi Juftitia exposcentibus. Datum — NN» I. Coitus T. Ord. V. Comes. — 16SS —