Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Liber 3. De actionibus (Pestini, 1814) - 11.010d
intellectis Liquidi Debiti) via Novi simplicis intra Dominium novisare. (§. 894* n. 4. sub i.) quin /3.) Etiam post revisionem Tabulae Regiae Novum eodem modo competebat, sed ita, ut ipsa die, qua Sententia lata est, Appellatae cederetur; aut, si ultimis Termini diebus pro- nunciata fuiiTet, mox sequenti Judiciorum Termino Cessio eadem insinuaretur. Novum tamen juxta veterem praxim suscitari, tractari- que debebat, Appellata quoque, pro indole Causae, intra vel extra Dominium admissa, a) ^-o Causae in Tabula Regia jam prius revisae, et pro Executione ad Fora inferiora re- miiTae, si eadem Executio tempore Comitiorum anni 1790/1. nondum peracta erat, non obftante duarum Sententiarum uniformitate, denuo ad Tabulam Regiam promoveri, et inde ad Septemviratum referri poterant; vel Appellatae cedendo , itidem intra Dominium simpliciter novisari; sed Novum hoc juxta leges prosequendum , ac Appellatio etiam juxta indolem Causae adhibenda. Exceptis nihilominus hic quoque Processibus Liquidi Debiti, in quibus Novum sic non suffragabatur, sed in quantum ab Executione penderent, solum revisionis gratia ad Septemviratum promoveri poterant. b) 6-0 Lites juxta methodum Josephinam ad ipsam Excelsam Tabulam Septena-Viralem perductae , si in Exceptivis conitituerentur, pariter abolitae, et Acta Partibus reftituta sunt; ex Merito autem illuc appellatae juxta antiquam praxim revidebantur, et pro executione adFo* — 1639 — a) — 46. b) — 4 7. ii *