Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Liber 3. De actionibus (Pestini, 1814) - 11.010d

í.) Quod nec Fisco Regio succumbenti de­negari potuit eodem jure cum aliis Causantibus utenti, a) — 1634 — III. CAUSAE JUXTA NOVUM ORDINEM JOSEPHI II. TRACTATAE. §. 920. Qualis ille ? Modum quoque Causarum pertractanda- Irum jiixta novum Ordinem Judiciarium Augu­sti Imperatoris et Regis Josephi II. paucis adtin- gendum censui, quod ejus mentio in legibus noitris occurrat, et forte reliquiae adhuc haC norma agitatarum Causarum penes Tribunalia Supersint; In vicinis autem haereditariis Suae Majeitatis Provinciis, quin et militaribus Judi­ciis , etiamnum vigeat, ut adeo ab Adrocati» noitris penitus ignorari non debeat. Induxit nempe laudatus Princeps etiam in Hungáriám anno 1786. novam, et ab avita praxi noftra pe­nitus diversam, lites peragendi methodum, quae rursus per mortem ejus apud nos desiit. Sum­mum autem illius Compendium hoc eSt: 1-0 Actor suam Actionem in duobus exem­plaribus Judicio porrexit, quorum unum, o- mnibus probandi mediis inftructum, cum Deere* tatione Parti adversae, seu Reo-Convento ex­hibebatur , deinceps enim nullae novae probae, induci permittebantur, nisi; a) Decia, an, 1763: in Causa Fisci iatiofle Megyer.

Next

/
Thumbnails
Contents