Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Liber 3. De actionibus (Pestini, 1814) - 11.010d
II. Postulatione; quae hac formula perficitur : Supplicatum itaque exstitit Majestati jVostrae nomine et in persona antelati Exponentis quam humillime, quatenus eidem de benigni Mandati nostri T. (exprimitur species) remedio dignaremur clementer providere, nec pateremur eum justis suis juribus improvise destitui. III. Applicatione ad leges; ad quam transitus fit per Clausulam: Cum autem justa petenti non esset denegandus assensus, et alio- quin Leges T. et T. hoc et hoC conftituerent; reipsa adcommodae leges provocantur, et eventui adplicantur. IV. Commissione; * qua tandem* quid a- gendum sit, praecipitur, adhibita rursus con- areta formula: Pro eo Tibi, vel f^obis, harum serie firmiter praecipientes committimus, et mandamus , quatenus acceptis praesentibus , rebusque sicuti praefertur, stantibus, seque habentibus, et comperto duntaxat eo, quod (hic exprimitur peculiaris, ac principalis causa Mandati) tum declaratur, Ut hoc et hoc Judex inferior expediat, nostrisque Mandatis parere noveris * debeas« ac tenearis, communi svaden- te Justitia, nec secus facturus. Et quia impetrans Mandato in Proceflu communiter uti desiderat, '** passim subjicitur Clausula: Praesentibus perlectis exhibenti restitutis* Additur denique Datum Loci i Temporis, Subscriptio, et Sigillum Mandantis, ut in aliis litterarum expeditionibus. * In Mandato Evocatorio Commissio in eo sita est, ut exhibita Incatto Mandati Copia, eum ad Tabulara Regiam citet, ideo illic Terminus , sicut in Citatoriis, adeurate exprimendus est; tum injungitur, ut •*- 1^23 — 21 * L.