Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Liber 3. De actionibus (Pestini, 1814) - 11.010d
quis convictus sit, non tamen prius execut’o- nem subi»e debeat, quam inferioris Judicis Sententia altioris etiam Fori suffragio confirmata remittatur; Extra dominium vero, si Appellatio executionem non siftat, sed ea demum peracta, ad alliorum Tribunalium revisionem Causa promoveatur, illicque ailumatur. Quae autem Causae de lege * hac, aut illa ratione appellari queant, longa serie, memoriae mandare , aut illa retinere, admodum laboriosum foret, satius itaque fuerit, rem ad certas regulas reducere, quales sunt: I- a Ex Tabula Regia et Banali omnes Causae (de ipsis Tabularibus intellige) ad Septemviralem intra dominium appellantur, a) II- o A Tabulis Diftrictualibus ad Regiam extra dominium provocantur, quaecunque in I729: 28* specificantur, quae vero ibi non nominantur , intra dominium, b) Eadem regula obtinet de iis, quae in Sedria, ut Foro primae Inftantiae, promoventur. III- o — Comitatenses , quae in utroque articulo, 28* et 29. 1729 nominantur, ex Partibus, seu a Vice-Comite, vel Judlium , ad Sedriam intra , inde ulterius extra ; quae in solo 28-0 per totum extra, quae nec in illo exprimuntur, penitus intra dominium sunt ap- pellabiles. c) IV. In Croatia, et Sclavonia eadem norma, quoad Comitatus et Tabulam Judiciariam horum regnorum , obtinet , quae in Hungária. a) Sensu 1729: 28. et 52. b) ibid. pr. $. 1. 2C. e) ibidem.