Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Liber 3. De actionibus (Pestini, 1814) - 11.010d

ce.) Eadem die, qua Sententia gravatoria pronunciata est, interponatur, a) ß.) Binae solum uni et alteri Causanti, in eadem Causa , pro toto ejus cursu , admittan­tur, huc intellecta collective Repulsione, Op­positione, ac Novo , tam simplici , quam cum Gratia, b) Una absque, altera cum onere 6. florenorum , in una tertia Parti adversae, cae- terum autem Judici cedente, c) y.) Prohibitae ratio , si non eodem, certe proxime subsequente Judiciorum Termino, reddi debet, secus ultimo octiduo ejusdem se­cundi Termini judicialiter rejicitur, d) i.) Prius ultimis 6. Termini diebus Prohi­bita plane non acceptabatur, e) verum quia multiplicatis causis, nunc etiam poftretnis die­bus Sententiae feruntur, aequitati autem con­trarium foret, facto Judicis, hoc remedio Cau- santem privari, contraria consvetudine, hac parte legi derogatum est, et Prohibita ultima etiam die recipitur, f) e.) Si tamen Actor per plures Terminos Causam suam prosequi negligat, et eapropter Incattus absolvatur, dein vero ille penes Pro­hibitam continuare velit, acceiTus ei ad agen­dum denegatur, sed ut poenam negligentiae suae sentiat, penes diftinctam Incatti citationem aquisitionem suam prosequi debet, g) a) Eadem, b) cit. 1618: 65. 1729: .38. et 1792:16. f. 4. 1807: g. 5. 2. c) eod. 38. $• 1. d) cit. 1807:8. j. 2. et Plan. h. t. n. 2. e) cit. 38. $• Kitton. c, 5- 9. 8. $. 2. f) Plan. ibid. n. 3. g) ibid. $. 4.

Next

/
Thumbnails
Contents