Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Libri 2. De rebus. Vol.2. (Pestini, 1814) - 11.010c
seponendum reddit, certe in hoc supremo ejus gradu id fieri dubium non est. 3-0 Si tamen idem gravis, et injuftus metus, trepidantem non penitus percellat, pro ratione circumitantiarum Conventio invalidatur, tam propterea, quod facuJtas deliberandi magnopere diminuta sit, quam etiam, quod vix alter casus reperiatur, in quo ad mentem legis, Contractus ob metum retractari debeat, a) §. 603. III. Dolus, et eo pertinentiaDolus latius sumptus notat: Quamvis calliditatem , et machinationem ad circumveniendum alterum adhibitam, ICti ilium in bonum , et malum, dispescere solent. Ille nihil aliud est. quam ingeniosa solertia ad se, vel alium salvandum , hojies, latrones , etc. eludendos injiituta, quali etiam Sanctos Viros: Abrahamum, b) Davidem c) Paulum, d) ali- osque usos fuiile novimus, et in re militari Stratagema audit; sed de ifto hic nobis sermo non est. Dolus malus, aliter fraus, est: Calliditas , et fallacia ad alium decipiendum, ac laedendum comparata. Semper utique improbanda. Dolus autem est: A.) Alter antecedens actum , quasi praeparationem quamdam , et insidias ad fallendum disponens; alter consequens, rem jam pera* ctam in alterius detrimentum contorquens. Tum — 103« — a.) eod. 53. b.) Genes. 12. c.) 1. Reg. 21. v. 13. seqq. d.) 2. Cor. 12. v. 16.