Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Libri 2. De rebus. Vol.2. (Pestini, 1814) - 11.010c
1104 l*o Conductor singulorum Individuorum evadat Dominus , ideoque 2*o Possit ex iis non solum emolumenta omnia percipere, uti agnellos, lanam, butyrum etc. Sed de subftantia quoque disponere, vendere, donare, consumere. 3- 0 Periculum etiam ad ipsum pertineat, ita, ut casus quoque fatales, lues etc ipsi noceant, nisi de talibus eventibus, saltem pro aliqua parte damni , in Contractu provisum sit. 4- 0 Merces statis temporibus exacte dependenda, etiamsi usus nullus perceptus foret. 3-0 Genus tamen quoad numerum et qualitatem penes Locatorem manet, ut singula Capita velut immortalia (ferrea) reputentur, pereuntibusque, aut alienatis, alia subititui' debeant. ó-ó IVec Locatoris refert, an pretium cre- yerit, vel decreverit, sed, prout conventum, vel pecora in natura, et qualitate simili, vel in aeitimatione initi, aut terminati temporis con- tractualis, praeftari debent. 7-0 Si tamen Conductor in Concursum incidat, Locator ratione ejusmodi pecorum, tan- quam in genere semper suorum, aliis Creditoribus praefertur. * * Ejusdem pene indolis est Locatio fundi infiructiy dum territorium aliquod, non solum quoad agros, prata etc. traditur pro certa mercede, sed una etiam Conductori dantur pecora, inftrumenta, fruges diversae sortis . vinum , cuncta denique ad prosequendam oeconomiam neceflaria, erga exactum Inventarium, ea cum obligatione, ut finita Arenda omnia in Statu quo reftituantur. Quae igitur hic paulo ante exposita sunt, recta proportione, etiam , ad praesentem materiam adplicanda veniunt.