Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Libri 2. De rebus. Vol.2. (Pestini, 1814) - 11.010c

— io83 — tunc pendet ab arbitrio proprietarii , quando redimere velit, modo aliae aliquae Conditiones non impediant. 3-0 Ita transfertur , ut conditionibus, si quae adnescae sunt, impletis, aut rescissis , rejiituatur. Judiciali, et Legali pignori ilia solum conditio naturaliter inest, ut inhaeren­tes summae persolvantur, Conventionali au­tem diversae etiam aliae adnecti poiTunt, so- lentque ; omnes tamen ad binas claiTes revocan­tur: Legales, et Illegales; Illae, quia a le­gibus probantur, nunquam rescinduntur, sed reluitionem impediunt, donec praecise imple­antur; (§. 622. n. 1. sub y.) Istae, tanquam reprobatae, ipso jure nullae quidem non sunt, invalidari tamen possunt, et sic revindication! pignoris obicem ponunt, donec vel implean­tur, vel auctore Judice rescindantur, a) Diver­sa, utriusque generis, indoles eruitur ex ipsa pignoris natura, quae id exposcit, ut bonum impignoratum absque magna difficultate ad su­um proprietarium revertatur, b) Quare regu­lae inHar teneri tuto potest: Quaecunque Con­ditio reluitionem pignoris valde difficilem, vel plane impossibilem reddit, pro illegali; quae ve­ro neutrum facit, pro legali habenda est. e- xemplis res clarior evadet: I. Exempla Conditionum legalium; ut: 1- o Certum tempus reluitionis observetur, ▼* g» Feitum S- Georgii. 2- 0 Voluntas redimendi, integro, dimi­dio , vel quadrante anni praenuncietur. a) Plan.- ad rei. pign. in div. Com. n. 3, b) i-ae; 82. Plan, ad inv. Condit, pign. n. 10.

Next

/
Thumbnails
Contents