Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Libri 2. De rebus. Vol.2. (Pestini, 1814) - 11.010c

jris vim sortitur. Solenuitates autem praescri­ptae sunt: 1* Ut Fassio celebretur coram Locis , vel Personis authenticis, * et sigillis eorum muni­atur- a) Non item erga Relationem Juratorum exmiííorum. b) Loca authentica sunt: Utra­que Canceliaria Regia, Capitula, et Conven­tus, publico Sigillo, et Archivo actu provisi (§. l37* seqq ) Personae autem: Judices Regni Ordinarii, ac eorum Protonotarii (§. 136.) Ii. Per ipsum Vendentem, aut ejus legi­timum Plenipotentiarium (ide occasione Fas- siouis litteras suae Plenipotentiae exhibere debet) coram Loco, vel Persona authentica, revera praesentem , et Fassionem viva quoque voce declarantem, c) III. Stilo perennalem translationem expri­mente, v. g. Jure perpetuo, et irrevocabili vendo. Ad diitinctionem pignoratitiae aliena­tionis, quae, vetustioribus cumprimis tem­poribus , non infrequenter in Locis authenticis iiebat, et nec nunc iieri vetatur. IV. Litterae fassionales ea forma confiant, qua aliae litterae solennes confici solent. A- libi norma haec exponetur. V. In authenticum Loci, vel Personae Cre­dibilis Protocolum inferatur, d) VI. Si lingva Fatenti ignota documentum exaretur, idiomate ei familiari, tenor illius per

Next

/
Thumbnails
Contents