Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Libri 2. De rebus. Vol.2. (Pestini, 1814) - 11.010c

5-0 Quietioris, commodiorisque usus gra­tia. Hunc effe finem Cambii , diserte lex ex­primit , manifeftisque exemplis illuftrat. a) §. 611. Ejus divisiones. Variae sunt Cambii considerationes, quae totidem divisiones suppeditant,* nempe: 1- 0 Purum est, si praecise fundus pro fun­do , sine alio superaddito, detur; mixtum autem, si ad compensandam aequalitatem ex alterutra parte, pecunia, aliave res mobilis e- tiam praeftetur. Neque propterea indoles boni in familia alteratur, sed, si illud Sexus tantum masculini, et pecuniae superadditae aquisitae Cambiantis fuerunt, ex neutris quidquam foe- minae jure praetendent, censetur enim aquisi- tor bonis solum masculinis inveitiens, solis masculis prodelTe voluifTe; ex aviticis tamen pecuniis foeminis suae ratae exolvi debent, b) 2- 0 Sincerum, vel Fraudulentum; simu­latum , palliatum etiam dictum. Illud, si bo­na fide res immobilis pro alia simili detur. Is­tud , si sub simulata Cambii specie , ad eluden­dum jus familiae; vera venditio, vel donatio- fiat, e. c. Unus egregiam PofTessionem cen­tum et plura millia valore aequantem, alter unam alteramve miseram Colonicalem dat Ses­sionem, et supersolvit 90. et amplius, floreno- rum millia. Quis non videat hic dicis solum causa Cambium celebrari? c) Non tamen illi— co fraudulentum censendum est Cambium* ‘ — 10 S3 — a) cit. i-ae; 70$, i. 2, b) i-ae: 73. e) i-ae» 71-

Next

/
Thumbnails
Contents