Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Libri 2. De rebus. Vol.2. (Pestini, 1814) - 11.010c

5*o Accidentalia, quae suapte Contractui non insunt, verum peculiari pacto ei adjiciun­tur ; veluti, si conveniatur, ut initrumentum con­ficiatur, a duobus teitibus subsignetur, vin­culum adnectatur, arrha, mercipotus detur, etc. a) lita pro arbitrio diversissima conftitui poliunt. §. 606. Contractuum divisiones. Contractus varie dividuntur, et quidem : I. Ratione Consensus, sunt: 1- o Absoluti vel Reßricti, prout limitatio aliqua adjicitur, vel nulla; et hi Conditionate , Ex die, In diem, sub Causa, Modo, aut De- monftratione initi , (§. 390. seqq) 2- 0 Veri, qui oriuntur ex consensu vero; lite, si verbis4 scripto, nutu declaretur, ex- prejfam , sin factis, tacitam Conventionem pro­ducit. Quasi — Contractus vero nascuntur ex Consensu praesumpto. Juite scilicet in cer­tis casibus praesumuntur etiam rerum geren­darum ignari, quin et inviti, ac reluctantes vel­le, ac debere consentire. Fundatur autem haec praesumptio in sanis illis aequitatis natu­ralis principiis: a.) Nemo censetur locupletari velle cum damno alterius. /3.) Quisque praesumitur id velle, quod sibi utile, vel neceilarium est. — 1043 — a) 3-ae: ,34.

Next

/
Thumbnails
Contents