Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Libri 2. De rebus. Vol.1. (Pestini, 1814) - 10.407b

4. Mobiles, Immobiles. Corporales * adhaec, si salva sua for­ma et subftantia locum mutare poliunt mobi­les , et quidem , si vi sua interna transire que­ant , prout jumenta, moventes; sin externa vi transferantur mobiles strictius dicuntur. Im­mobiles eile ex adverso inteliiguntur, quae de loco in locum, nec transire, nec transponi poliunt salva sua figura , et subftantia. Mobi­les porro vere, ac proprie tales sunt, si reipsa, ac physice loco moveri possint, velut mensa, liber etc. ae equivalent er autem , quae licet na­tura ex situ suo dimoveri nequeant, in jure tamen mobilibus aequiparantur, sicut apud nos Jura poffessionaria pignori data , propterea , quod suo tempore reluantur, ac proinde pecu­niam semper repraesentent, a) Immobiles itidem triplicis generis diftingvuntur ; aliae phy­sice', quas ipsa natura fixit, ut agrum, pratum, montem; aliae facto hominis, quas ars, et in- dultria humana ita coagmentavit, ut a loco di­velli non possint, sicut domus, pons muratus etc. Aliae Legis dispositione auferri vetantur, prout terrae infixa , sepes , arbores, in migra­tione Colonorum, b) *) Res incorporales proprie nec mobiles, nec immo­biles dici possunt, sed «.)si, tanquam rei corpora­lis accessoria, et pertinentiae, considerentur, prout illae mobiles aut immobiles fuerint, eandem quali­tatem imitabuntur et istae; ß.) Si autem, ut jura et §• 347­a) l-ae: 102. $. 4. b) Wlad. D. 2: 22. 1791: 35.

Next

/
Thumbnails
Contents