Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Libri 2. De rebus. Vol.1. (Pestini, 1814) - 10.407b
II. Num diversarum personarum poiTessio ita concrescat, ut ah una coepta Praescriptio ah alia compleri possit ? Diftinctione quaeftionem optime dirimi exiitimo: a.) Si jus prioris poíTeíToris ex legitimo titulo: Successionis ex teftamento, vel ab inteftato, emptionis, donationis, cambii , etc per pofteriorem veluti continuetur, anni quoque continuari censentur, ac concrescunt, quia ifte illius jure utitur, et novus poiTelTor veterem repraesentat, prior vero pofterioris jus suftentat; at ß.) Si poiterior pofTeflbr diverso plane jure rem teneat, e. g. per Defectum, vel Notam anterioris impetret, aut via facti occupet, etc. praecedens poiTessio ipsi nihil prodest, cum nullum nexum cum illa habeat. — 1027 — 4*