Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Libri 2. De rebus. Vol.1. (Pestini, 1814) - 10.407b

1017 §• S 97 Porro quoque. 4-0 Legitimam; PoiTessio duabus praeci­puis dotibus initructa sit oportet ut: I. Continua sit, nullo videlicet actu, seu via facti, privataque auctoritate; seu juris re­medio interrupta. Quamdiu enim Praescriptio in statu incompleto, imperfectoque exiftit, utroque modo,et quovis momento,interturbari,defiruique potest; at completae neuter amplius nocet. Inter­ruptio haec, aliter etiam Usurpatio dicta (quod jam insinuatum) Naturalis, aut Civilis est. Illa fit via facti, dum Dominus poíTeíTorem de praedio suo depellit; Haec interposita publica auctoritate, adhibitisque juris remediis ; (§.595. sub /) consultius tamen est ifta potius, quae semper efficax est, quam priore uti, cum fa­ctum ejusmodi naturale per pofTeiTorem jure vin­dicari , et sic vulnus Praescriptioni inflictum Consanari possit, a) II. Tempore lege definito perdurans, ut nihil omnino ei desit, sed adaequate comple­atur. Tempora autem haec pro diversitate ob­jectorum variant. Praescribuntur quippe: a.) Jura Regalia (minora nempe intellige, Majeítatica a praescriptione privatorum exem­pta sunt) Centum annis, b) /3.) Ecclesiastica, — quadraginta. c) a) i-ae: 68- etc. b) l-ae: 23. 78- $. 2. c) eod. 78. ibid. . Lib. II. Vol. 1. 3*

Next

/
Thumbnails
Contents