Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Libri 2. De rebus. Vol.1. (Pestini, 1814) - 10.407b
est conditio, ita et consuetudo juris, quae jux* ta veterem locorum usum observanda censetur. a) Igitur a.) Sicubi certus modus ab antiquo inductus conftanter viget, v. g. coram Judice, vel IVotario , ac Juratis duobus pagi, cum vel sine Officiali Dominali, Parochove, sic conditura Teftamentum refutari non debet. /3.) Consultissimum tamen et his, juxta legales ( § 314) solennitates instituere, quod, in casibus, ubi speciale jus eis non constituitur, communi utantur, et, si in gravioribus nobilium negotiis modus ille subsistit, citra dubium , et in colonorum. * Hanc subftituendi facultatem lex colonis positive, non vero exclusive concessiíTe censeri debet , cum. hi magis reitrictam teftandi libertatem habeant, Nobiles autem, Cives, ac Libertini absolutam ac illimi- tatam, de his ergo suapte intelligebatur, de illig non secus, quam diserta legis expressione. — 8 63 — §• S18. Ampliora adhuc Ecclesiasticorum. l. Diuturna circa illa lis. Jam alias Venerabilem Clerum regni nostri in Praelatos: Archi-Episcopos, Episcopos, Abbates, Praepositos, et minorem Clerum: Canonicos , Parochos , Capellanos, Altaristas, etr. tribuimus. Illorum alii actualibus Beneficiis , bonorumque proventibus provisi sunt ; Alii titulos solum gerunt. Provisi adhaec plerique ex Collatione Regia, pauci Abbates, et Praepositi ex privata r sua Beneficia possia) Ibid. §. 6.