Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Libri 2. De rebus. Vol.1. (Pestini, 1814) - 10.407b
III. Violentialis propter impeditam dimensionem , et mappae conjectionem. Proportionalem enim litem suscitare cupiens, praevia in Generali Congregatione eatenus facta declaratione , dimensionem regulandae sylvae inititui, et mappam ad communes Compoffessorum sumptus confici curare debet.. Hujus operationis turbatio Actione laesi toties quoties poena vidlentiali vindicatur. Ne vero dimensio , durante etiam hac lite, adhaereat, erga Recursum Actoris, Jurisdictio competens, ad sumptus renitentis, sufficientem Assiitentiam ordinare debet, a) ProceiTus decurrit ut alii violentia- les. IV. Proportionalis, seu ad excisionem ad- curatarum ratarum portionum in sylvis, dumetis etc. Etsi Proportionis naturam , et Processus uniyersim , diftinctiusque, alibi exposituri simus, quia tamen iste circa sylvas, quaedam peculiaria habet, ea hic adtingenda censuimus. Nempe: 1- o Movere póteát quilibet Compoffessor Proportionem induci cupiens. 2- 0 Ex 1807: 21. §. 10. seqq. coram \ice- Comite, ut in aliis Proportionis casibus. 3- 0 Sta'íim in primordiis adcuratam Dimensionem , et Mappam producit, b) 4- 0 Quia saepe multi ad sylvam jus foventes, vel ignoti, vel longe dissiti sunt, sufficit sua forma citare eos , qui ad notorietatem publicam , in actuali fundi Intravillani , vel acti- onalis sylvae poffessorio, conltituuntur; reliquis Terminus per Circulares via Excelsi Consilii Regii Locumtenentialis Hungarici publica— 65A — a) Ibid. 5» 11- b) — eod.