Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Libri 2. De rebus. Vol.1. (Pestini, 1814) - 10.407b

1-0 Merces, sic enim compellat etiam Au­ctor Tripartiti noftri, a) et reipsa , ultra Jus ■viduale, quo Relictae utcunque jam provisum est, per dotem probis honeftisque Matronis, peculiaris adhuc remuneratio decernitur, qua triitem viduitatis suae itaturn quadamtenus so­lentur. ‘2.-0 Legitimae uxori praestanda. Soli namque verae Conjugi, et huic quidem itatim, atque in facie Ecclesiae Ratum contraxit Ma­trimonium , quod etiam in lectulo moriuali Vi­ri fieri potest, dos debetur. Non igitur Spon­sae de futuro , Concubinae , aut etiam inceftu- osum, aliove impedimento dirimente affectum matrimonium, scienter ineunti, quia legitima uxor non est. b) 3- 0 Ob jidem conjugalem. ** Hac utpo- te, cafte integreque servata, dos obtinetur; vi­olata vero, amittitur, c) Non item propter sim­plicem Viri derelictionem , quae interdum lici­ta, quin ' ob periculum animae vel corporis e- tiam neceflaria effe potest; nisi itaque maritum malitiose deseruiile, aut divortio causam prae­bui fTe , auctore Judice, comperta fuerit, dote, aliisque suis juribus haud privatur, d) 4- 0 Ex bonis dejuncti mariti; ad quae vi­delicet traducta fuerat, e) Licet enim illico post justas nuptias dos debeatur, seu, uti iCti loqui amant , ejusdem dies cedat, efficaci ta­men actione ante mortem mariti, in regula, peti nequit, seu dies non venit , quia leges Piduabus , Relictiscpie praeftandam dispo­•— 739 — a) Ibidem. b) l-ae: 106. seqq. c) l-ae: 105. d) Plan, ad aquis, mobil, n. 3. e) l-ae: 96. §. a, * >

Next

/
Thumbnails
Contents