Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Libri 2. De rebus. Vol.1. (Pestini, 1814) - 10.407b

onariis paternis, haereditariis, ac soli Sexui masculino , saltem de praesenti servientibus , congruentem habitationem, sustentationem , et ernaritationem percipiendi, vocamus : 1- o Beneficium ; non enim dominium hoc titulo, successioque, tribuitur (quam tamen quadamtenus imitatur , consectaria vide §.452. n. 3. sub a. /3.) verum usus tantum temporari­us ex favore legis, a) 2- 0 Puellis orphanis competens ; seu Vir­ginibus patre deititutis , donec enim Genitor vivit, filias suas innuptas omnibus neceiTariis ipse providere debet. 3- 0 Ex juribus pojjessionariis paternis hae­reditariis ; nam ex maternis generatim (Prae- fectionalibus tamen demptis , quae pro pater­nis habentur) ac etiam paternis mobilibus , et pignoratitiis, nOn solum jus Capillare, sed ra­tam successionalem sortiuntur. Habita tamen ratione eorum , quae supra (§. 448* n. 1. 2. 6.) dicta sunt. 4- 0 Et soli Sexui masculino saltem de praesenti servientibus; seu id ex donationis , alteriusve Adeptionis indole, seu ex Aquisito- ris dispositione sic obtineat. In bonis quippe utriusque Sexus puellae etiam post educatio­nem, et ernaritationem ex reditibus sibi prae- ftitam; aequaliter cum fratribus dividunt. Prae­terea quoad jus Capillare non interest, an id- modi bona masculina Patris ipsius aquisita , vel avitica ; Donationalia item, aut extradona- tionalia sint; quin hoc jus puellarum nec hoc tollit, quod Quartalitium ex iisdem bonis jam — 730 — a) Iisdem Sigism, ctc.

Next

/
Thumbnails
Contents