Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Libri 2. De rebus. Vol.1. (Pestini, 1814) - 10.407b
t cipali conjunctae sunt, velut ahenuin in culina muro immiííum. Demum <h) Arbitrariae, secus cum principali nullum neceiTarium nexum habentes, sed per Dominum, vel cujus beneficio possidentur, sponte, ac positiva voluntate copulatae. Sic saepe a Principe donatur Castrum , et cum illo conjunguntur plures possessiones, vici, praedia, quae, extra hanc colligationem , separata plane, et per se subsilientia Corpora conftituerent. * AccelTorium suum sequi debere principale, 2-ae: 52. §. 3. axioma est ICtorum , at non aeque semper expeditum, sed pressius probandum, an res quaepiam reipsa in numero pertinentiarum habenda sit, vel secus ; quod in Essentialibus, ac Naturalibus factu facile est, quin ex ipsa etiam rerum indole plerumque satis liquet ; verum in accidentalibus, et potiore adhuc jure in arbitrariis, ex litteris aquisi- tionalibns, aliisque fontibus, tanto solidius evincendum est, quod quaevis res natura diversa, per se subsistens eile praesumatur. Doctrinam hanc , momenti non exigui ede, suis locis observare licebit. §• 3.52. Quae rerum jura generalia ? Jus omne , quod circa res versatur , est: In re, vel Ad rem. Illud recte finitur: Facultas in ipsa re fundata sine respectu ad certam personam; cujus indoles est, ut a.) sit conflans, et nec perdita, vel surrepta exspiret. /3.) Actionem rei persecutoriam tribuat adversus quemvis detentorem, ac poiTessorem. Istud vero : Facultas personae in personam competens , ut haec aliquid praestare, seu dare, facere , vel omittere teneatur. a) Actionem au— >534 —