Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Libri 2. De rebus. Vol.1. (Pestini, 1814) - 10.407b

quae nobis ipsis, seu iildustría , seu pura for­tuna obvenerunt, quin a Majoribus nostris pos­sessae fuerint. Utraeque ulteriorem quoque subeunt divisionem, nam Aviticae, vel praeci­se aviticae, vel Fideicomissae sunt, pro eo, atque primus aquisitor vel nullam , vel peculia­rem , perpetuoque observandam succedendi normam praeftituit. a) Aquisitae item Castren­ses , si virtute, meritisque militaribus; Quasi- Castrenses, si aliis dotibus, scientiis,- artibus, sint partae, b) Quibus forte Adventitiae * ad­jungi pollent, quae per meram fortunam y ex Legato, donatione privata obtigerunt. * Civilistae peculium Castrense, Quasi-Castrense, Pro- fectitium, et Adventitium, adcurate discernunt, nec immerito, quia singulorum indoles, et jura, apud eos reipsa distincta sunt. Vid,. Heinec. Elem. Jur. Civ. 1. 2. tit. 9. $. 474. seqq. At nostra pene nihil refert, diversas has aquisitionum spec:es solicite di- ftingvere, cum jure nostro omnium idem sit effectus, liberrima videlicet, ac absoluta, ratione familiae, disponendi facultas, l-ae: 5.,57. 1723: 49. etc. Illud magis curandum , ut rectum discrimen ponamus in­ter veram et adparentem aquisitionem. Illa adest, «i cui res novae accesserunt citra omnem avitorum diminutionem ; Haec, si obtentum quidem est ali­quid, sed et avitorum pars alienata. Isto enim ca­su, aquisitio eatenus, solum adesse censetur, si, et quantum, post avitorum redintegrationem superfue­rit. cit. 178,3 J 49.­§• 35°» 7- Donationales, et Kxtra-Donationales. Ratione originis, res immobiles, tam avi­tas, quam aquisitas , Donationales vocamus , — 53 2 — a) 1Ö87 : 9» 1723 : -5°- b) l-ae: 5. pr.

Next

/
Thumbnails
Contents