Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Liber 1. De personis (Pestini, 1814) - 10.407a
xt as referre, muneris, giatitudinisque meae esse duxi. Si quid autem parum fideli, ac jam debilitatae memoriae excidisse, omissumque, aut secus, quam oportuisset, positum repereris, Tu quidem praeclara Juventus! pro tua insigni humanitate, boni consules; erga alios vero , quorum expectation! forte non respondi, illis Werbbczii nostri ad Lectorem directis verbis utendum censui: Tantum abest, si quid in meis Scriptis vel erratum quispiam emendaverit, vel praetermissum adjecerit, ut, aut succenseam, aut indigner, ut eo etiam nomine simili (quisquis tandem is fuerit) cumulatissimas gratias sim habiturus. Tu interim cupida Legum Juventus! nullis, forte sinistris, Judici-