Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Liber 1. De personis (Pestini, 1814) - 10.407a

— 29 — §• 29­Diversis fatis agitati omnes, Sigismundus tamen Decreta etiam dedit. Maria, utad seditionem jam inclinatos multorum animos in fide contineret, Decreta Andreae II. et Ludovici I. novo Diplomate ro­boravit ; a) impedire tamen non potuit, quin Carolus Parvus , Rex Neapolitanus , accersitus coronaretur, ac eo caeso, b) ipsa diutius in Novigrad captiva detinei’etur , c) Verum inde liberata, satis tranquille, dum vixit, cum Con- juge Sigismundo iterum coronato regnavit. Post mortem Mariae plures , gravesque tempe- Itates Sigismundo incubuere ; nam evocato ite­rum per Seditiosos Ladislao Duratio , Caroli Parvi filio y nihil propius erat, quam ut in ar* ce Siklosiensi, jam 18. hebdomadibus captivus, sceptro, et vita privaretur, d) Sed fratrum Ga- raionum indnitria libertati ailertus, e) promul­gata generali Amnystia in amoribus Populi eile coepit, Jurisprudentiam Sex Decretis *) > Hun­a) In Corpore Juris pag. 171. seq. datum A. D. 1384* 10-0 Calend. Julii. b) Haec omnia versibus suis exequitur Laur. de Mo» nacis, et Thurocz. de Carolo Parvo. «) Dipl. Mariae apud Pray Hűt. Reg. P, 2. p. 152. not. a- et Sigismundi 138. Fefto S. Cathar. Hiß. Crit. Tom. 11. pag, 180. 195. 211. seqq, etc. d) Sigism. Decr. imi $. 2. Ejusdem Dipl, modo cit. et aliud Nie. Gara datum 1408» ibid. e) Ibidem. *) Proftant in Codice noftro omnia. Ante alia Amny- ftia , seu Gratia infidelibus , ac rebellibus suis fa­cta -- anno 1403, post fugam ex aree Soklyos. De-

Next

/
Thumbnails
Contents