Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Liber 1. De personis (Pestini, 1814) - 10.407a
VII gere, limae subjicere, et luci publicae committere constitui. Ouod ad operis pertractationem adtinet, probe memor Regulae Juris antiqui202. omnis definitio injure Civili periculosa est: parum est enim, ut non subverti posset; in definitionibus adferendis rigorem logicum consectandum esse haud censebam, tum ideo, quod hanc in studiis nostris anxiam, et claritati saepe adversam methodum, subjecta argumenta non deposcerent, tum vero , quod imprimis intendebam, ut, quae definienda essent, ex ipsis Legum verbis potius, vel certe earum mente, et spiritu, certius tutiusque intelligeren- tur. Systema adhaec, nec Heineccii, elegantis alias Juris Romani Scriptoris, sequi lubebat, qui omnia ad certa axiomata reducere, tum ex iis operose