Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Liber 1. De personis (Pestini, 1814) - 10.407a
alii nec edidiűe ab ullo memorantur; quin neque privilegia eorutn fori auctoritatem obtinent. *) XXVI. Rex Carolus I. Robertus a 1308. rectius 1310. usque 1342. 16-am Julii. §• 27. Rem Judiciariam, et monetariam emendavit. Remotis aemulis, tertio plane coronatus Carolus , **) totum se sanandis reipublicae vulneribus impendit; Rem tamen Judiciariam,***) *) De Andreae privilegiis diserte aflerit Werboczius, illa non servari, nisi a Carolo forent confirmata; Venceslaum , et Ottonem vero, e numero Regum penitus excludit, dum Carolum Andreae immediatum Successorem, nominat 2-ae: 14. §. 17. **) De prima Coronatione semel ac iterum meminit JBonifacius Papa in suis litteris. Hist. Crit. Tom. 8. pag. 14. et 173. — de secunda et tertia ipse Carolus in suis 2-a Auguili 1315. datis, ibidem p. 497. Formula autem inauguralis Juramenti exhibetur , p. 175. ***) In praecipuis Caroli laudibus , emendatam Judiciorum formam, ponit Werboczius 2-ae*. 6. §. 12. et ejus fidem secuti: Kittonich cap. 1. queft. 9. Petrus de Réva Centuria 4-a; attamen fidentius forte, quam verius, ex finibus Galliae modus nofter procefiualis arcessitur. Etsi enim non inficier, barbarum illud ferri candentis, et aquae ferventis Judicium, sin sub Ladislao IV. certe sub hoc Carolo e Tribunalibus Hungaricis exulare jussum , eique usum Conjurato- rum suffectum., Statuta item quaedam ab eodem condita, et ad singulos Comitatus transmiffa fuiife , uti perhibet Ars notarialis sub Ludovico I. conscripta, et ex veteri MS. Codice Bibliothecae Palatinae per Kovachichium desumpta, publicique juris facta anno 1791;. pag. 2. seqq. inde tamen haud conficitur, Proceifum Judiciarium, quem in causis in~