Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Liber 1. De personis (Pestini, 1814) - 10.407a
sunt. cum pro Nobilibus tantum qua tales habeantur. a) Sed et vicissim 2- 0 Passive instar unius personae Nobilis conveniuntur , et pro excessibus convincuntur. b) 3- 0 Universas Causas suorum Civium , et Incolarum Ignobilium personales, et reales; Nobilium autem praecise quoad fundos Cívígos Magiftratus judicat, c) si autem totus Magiftratus in quapiam lite intereflatus foret, teneretur ille ad suos sumptus, intra duos menses, ex vicinis Civitatibus Judices sufficienti numero advocare pro ea dirimenda, d) 4- 0 Fassiones quoque , et Intabulationes , ratione earundem personarum, ac rerum pariter coram Magiftratu Civico peraguntur, e) Quin et Statutiones , seu Introductiones in haeredi— tates Civicas per exmifTos Senatores fieri deberent, f) sed liQC extra casum Judiciariae executions passim negligitur. ^5-0 Quaevis Civitas Jurisdictionem Criminalem, seu Jus gladii habet, modo recte exerceat; si enim in perniciem innocentis cujuspi- am Nobilis eo abutatur, non solum idmodi privilegium tota Civitas; sed iniquae Sententiae auctores etiam vitam amittunt una cum haere- ditatibus ad proprias eorum portiones cedentibus , quae in duabus tertiis ipsi Majeftati, in una Actori obveniunt: g) — <2 83 — a) Ssu i-ae: 2. 3-aei 31. K) 3-ae: 19. i6i8:'6o. 16:47: 81. 1649: 18. 1741:63. §. 18. c) 3-ae : 1 o.. 1635: 21. l659: .53* 1681:41. §• 3- d) 6001.16,59:53. e)3-ae: 1Q- 172.3: 107. f) 3-ae: 14 g) 3-ae: 20. 32. 1608: 4. $. 1. p. c. 1655: 38- €. a,-