Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Liber 1. De personis (Pestini, 1814) - 10.407a

3*0 Eos duntaxat Praelatos nobilitare pos- #e qui hoc jus vel continenter conservarunt, vel tempeitive recuperarunt. (§. 196.) 4-0 Licet Praediales, in praecipuis praero­gativis (§. 174. seqq.) a veris regni Nobilibus longo intervallo post se relinquantur, attamen et illorum immunitates pulchrae admodum, ac pretiosae sunt. §• os­Quibus Nobiles hi gaudent praerogativis ? Modo plane commemoratae praerogativae Praedialium huc redeunt, quod: 1- 0 Immunes sint a Tributis ratione suo­rum fundorum praedialium. a) 2- 0 Item a Telonioruin vectigalibus ubique per totum regnum, b) 3- 0 Non secus ab hospitatione militari, velut et ipsi milites, quoties defensio Patriae exposcit, et Praelatus jubet, c) 4- 0 Nobilibus regni aequentur in homagi- is, et Jurejurando, d) 3-0 Verum jus proprietatis, et perennali- tatis habeant in suis Curiis cum exclusione ignobilium, e) Sed pro Sexu solum mascu­lino. 6-0 Soli pariter habiles sint ad Officia in suis Sedibus gerenda, quin tamen Nobiles re­gni excludantur , qui habilitatem eandem emi­nenter habent. — 2^4 — aj 1741: 6.3. 9- b) 1563:39, $. 4. c) 1567: 14. pr. Sensus citt. 39. et usus, d) 1367 : 14. ej ex Natura donationis et sensu 1713*23.

Next

/
Thumbnails
Contents