Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Liber 1. De personis (Pestini, 1814) - 10.407a

rii; utrique juxta seriem, qua in munus suum legitime missi sunt, a) Istos porro consequun­tur : Praecellentes illae personae , quae, vel ab antiquiore aliqua Procerum familia sanguinem paternum trahunt, vel gratia Principis inter eos referri meruerunt, absque collato peculiari munere, Magnates solo nomine in legibus noitris compellati. Sed et horum duplex di- Itingvitur genus: Comitum alii, alii Baronum, insigniuntur nomine, ac illi his honore potiores censentur. Utrique gentilitium suum decus ad omnes legitimos haeredes transmittunt , nisi Princeps ejusmodi ornamentum ad unicam per­sonam , vel solos Primogenitos reftrictum ve­lit ; qualia expmpla in llluftribus quibusdam Familiis noitra haec tempora protulerunt. Ju­ra pleraque Procerum ad publicum regni Sta­tum , ejusque politicam adminiitrationem refe­runtur ; Juri privato paucula haec serviunt, quod l-o Homagium quisque habeat 100. Mar- carum. b) 2- 0 Vidua dotem legalem 50-a Marca- rum. c) 3- 0 Ad Diaetam per Regales vocati, nec comparentes , 800. finis mulctentur; si autem Consessibus interefle contumaciter renuant , aut, sine venia discedant, Actore Fisco Regio eadem poena duplicetur, d) 4- 0 Majoratum, aliaqueFidei-commiiTa, suo modo, in bonis aquisitis inftituere possint; haec facultas initio quidem solis Magnatibus — 26g — a) 1687: 10. §. 4. 5. b) l-ae: 2. 2-ae: 40. c) l-ae: 93- 5. 4* d) Wlad, D. 3: 1. 1635: 79. 1662: 53*

Next

/
Thumbnails
Contents