Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Liber 1. De personis (Pestini, 1814) - 10.407a
§• i«9\ . )3,) Ex Const it utioivitjus Principum. Augufti Principes noftri , praesertim Maria Theresia, a) etiam extra Comitia, pro supremo suo jure , quaepiam circa R-eligiosos Ordb nes conftituerunt, quae it idem partem jurium eorundem efficiunt: nempe; l-o Cautum est, ne Superiores Religiosi ante definitos aetatis annos * plene completos, ullum Candidatum ad Professionem admittere ausint; secus poiFessionati quoad singulos admissos mulcta 3000. fl. Mendicantes vero privatione juris elemosynae colligendae, plectendi. Insuper Candidatus ad Seculum remitti- tur, quin ante praescriptam aetatem ad Mona- iterium redire queat. Ob repetitum vero hujus generis excefium , Superior poenam exilii , et Domus religiosa, pro ratione adjunctorum, sublationem sui, metuendam habet. 2- 0 Quidquid Candidatus secum in Mona- nafterium adtulit, aut deinceps etiam a Parentibus, vel Cognatis accepit, si seculum repetat, ipsi; si autem ibi ante Professionem moriatur, haeredibus ; totum fide integra reftitu- endum est, quin aliquid pro victu et amictu , detrahere, et retinere, integrum sit. 3- 0 Census vitalitius Religioso ultra annuos 200. fl. conliitui nequit , et illius quoque Sors (Capitale) non Monalterio , verum fundo publico committenda , ut post fata Religiosi ad haeredes revertatur. — a) Int. ddo 14. Julii 1774.