Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Liber 1. De personis (Pestini, 1814) - 10.407a

datam a Demetrio, seu Sunni miro Croatiae et Dal­matiae Duce, 1076. Tum ad manus Templariorum devemíTe, ab iisque Seculo XII. et deinceps pofles- sam, donec iis sublatis 1312. ad Regem Hungáriáé tunc Carolum I. devolveretur, cujus Filius Ludovi- eus I. erecto illic Prioratu IJospit alariis S. Joannis Hierosolymitani tradidit, ut docet Pray Diss. de Pri­or. Aurán. Insigni dignitate Priores in Hungária flo- ruilTe ut Praelatos simul, ac Barones Regni perhibet 2-ae: 54. Sed post infelicem cladem Mohácsiensem ad Viros profani ordinis, nomine Gubernatorum Pri­oratus Auranae, ampla ejus bona devoluta sunt; Idem titulus Gubernatoris post modum additus est Praepositis Majoribus V. Capituli Zagrabiensis., ac demum pro iisdem, in benignam reflexionem sumptis Excellentissimi ac Reverendissimi Domini Antonii Mandi ch (p. t.) tunc quidem Praepositi Majoris Zagrabiensis, nunc vero Ecclesiarum Bosnensis, seu Diacováriensis, et Syrmiensis Canonice unitarum do­ctissimi, dignissimique Praesulis, atque Jubilaei Sa­cerdotis , Auguftae feliciter , glorioseque regnanti Domui, ac Patriae praeditis fidelium, et utilium ser­vitiorum insignibus meritis , solenni privilegio dona- tionali ddo 19-ae Augusti 180.3. ipsa Dignitas Prioratus Praepositurae Majori Zagrabiensi in per­petuum unita , ac avitus etiam Magnificen tiae titulus inftauratus est. Utrumque hoc decus Succes­sor ejus conjunctissimus et amicissimus , Illuitrissi- mus , Reverendissimus , ac Magnificus Dominus E- mericus Carolus Raffay Episcopus Pharensis (p. t.) praeclaris suis meritis non solum tuetur egre­gie, verum praecellentibus virtutibus amplificat eti­am , ac ornat insigniter. *** Istud de Matrimoniis pure Catholicis, vel saltem mixtis ; item Graeci ritus non unitorum , dictum efto ; nam de Evangelicorura utriusque Confessionis , do­nec eorum Consistoria ordinentur, concernentia se- cularia fora judicant, appellatione ad I Tabulam Regiam, et, pro re nata, ad Excelsum etiam Se­ptem Viratum producta. 1791 : 26. '*** Sententias attamen in Sacris Sedibus rite latas, quoad poenas pecuniarias, aliasque res temporales, Judex Secularis, penes Compafluin, exeeutioni man­cipare obligatuV; secus, si Magiftratus civicus, hac

Next

/
Thumbnails
Contents