Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Liber 1. De personis (Pestini, 1814) - 10.407a
239 I CAPUT UL D E PECULIARIBUS PERSONARÜM ECCLESIASTICARUM JURIBUS. §. 180. Ecclesiastici qui ? P-L ersona Ecclesiastica, m sensu lato, est: Ho± tuo quisque per Baptismum Christo initiatus; utpote, qui Ecclesiae a Servatore Chriito infti- tutae membrum effectus, ratione hujus suae qualitatis, peculiaria jura > et obligationes sortitur. Et sic sumpti, recepto magis vocabulo : Fideles, et Christiani, compellantur , dispe- sCunturque in Clericos, et Laicos. Isti, si nihil aliud obitet, Sacramentorum, omnium* que jurium , ac mediorum , ad aeternam beatitatem consequendam neceilariorum, participes sunt, dempto solum Miniiterio , et Guber* natione sacra. Illi-vero praeter communia Chriitianorum jura , per legitimam Ordinationem > Minifterium etiam, et Gubernationem Sacram sibi collatam habent, ac Personarum Spiritualium , Ecclesiasticarum, itrictiore acce*