Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Liber 1. De personis (Pestini, 1814) - 10.407a

blica etiam Dicafteria, Tribunalia, etMagiílra- tus , qui vicaria poteítate, ex legum norma, regnicolas gubernant, eorumque negotia mo­derantur ; quorum proinde Jurisdictionem ve­nerari debent, quin tamen dominium agno­scant. 2-0 Werboczius consulto, et ex veris Juris Publici Universalis principiis, interposuerit clau­sulam : ordinaria authoritate, vi enim eminen­tis Juris et Dominii, seu, dum salus reipubli- cae id exposcit, Principem etiam de rebus No­bilium, citra juris viam, disponere polle, nul­li , qui naturam Societatis Civilis perspectam habet, dubium elTe valet. Homines enim in Civitatem concedentes , solenni ac subftantiali pacto Unionis , vires, voluntates, facultates­que suas, saluti communi ita devoverunt, ut hanc quibuscunque suis privatis emolumentis anteferendam ftatuerent; Pacto autem Subje­ctionis , jus determinandi media, ad finem ne- cefTaria, in Imperantem transtulerunt; Princeps itaque, in collisione immunitatis nobilitaris, et salutis regni totius, eminenti suo jure , seu extraordinaria auctoritate, utens, id solum per­ficit , quod unusquisque suapte facere obligare­tur, nec de violata sua praerogativa, ullatenus queri potest, *) modo recta extraordinarii hu­jus juris exercendi principia observentur, sunt autem haec: a.) Ut vera reipublicae necessitas, vel ma­gna utilitas id exigat. /3.) Secus ejusmodi necessitati succurri ne­queat. y.) Cessante conflictu jurium, desinat eti­am ejus effectus.

Next

/
Thumbnails
Contents