Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Liber 1. De personis (Pestini, 1814) - 10.407a
dis , ac utilitatibus promovendis praeitandum; quod , si in publico Conventu deponere quispiam impediretur, coram Excelsa Cancellaria Hungarico-Aulica, officium hoc explere potest. 3- 0 Diploma Indigenatus, cui formula Juramenti per extensum inseri solet, ex Excelsa Cancellaria Hungarica redimatur, a) 4- 0 Legalis Taxa , nisi in toto, vel parte, • comitialiter relaxetur, in aerarium regni dependatur. Erat ante, pro Secularibus, mille aureorum hungaricorum b) dein in duplum aucta, c) Pro Ecclesiasticis majora beneficia possidentibus, manet conitanter mille, pro iis vero, qui minoris census beneficia tenent, ducentorum aureorum taxa, d) His adjungendum ex Systemate regni. 5- 0 Ut talis Indigena Chriftianam Religionem , in Hungária ipsa aliquam e quatuor Civitate donatis ; in regnis Croatiae et Sclavoniae, praecise Romano-Catholicam profiteatur. (§. 159. num. 1.) 6- 0 Ne sit natione Venetus, aut Polonus, hi enim ab Indigenatu Hungarico arcentur, e) non item aliae Nationes. Verum et Poloni Principis noltri sceptro feliciter subjecti, leniores Conititutiones in futurum sperandas habent. — 225 — a) 1604: 19. b) cit. 1687:26. c) 1741:41. 1791' 69. d) 1741: 17. 1791: 70. e) iVUtth, D. 6: ,32. 1575. 18. 1647: 91. $. 8. et 94. etc. 15