Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Liber 1. De personis (Pestini, 1814) - 10.407a

4*0 Ratione Objecti Universalis est , si o- mnia adoptantis jura ; Partialis , si pars certa patrimonii; Singularis, si res in specie desi­gnatae- in adoptatum transcribantur. In poite- rioribus duobus casibus, nihil ultra partem , vel res singulares Adoptato competet; at in primo , praeterquam , quod Universitatem re­rum ab Adoptante poiTessarura capiat, jura etiam ejus apud alios titulo temporaneo exi- itentia persequi poterit ; non item illa , quae Adoptans ex nexu sangvinis sua facere dein­ceps potuiiTet, cum Adoptatus legitimus tan­tum , non autem propagativus haeres sit. a) 5-0 A pactitia denique unus invito altero recedere nequit; b) precariam vero, ac mere gratuitam , Adoptans pro arbitrio , quoad res a sua voluntate praecise pendentes , mutare potest, ** quia Adoptio indolem ultimarum voluntatum habet. * Icti Romani inter Adoptionem ftricte dictam, et Ad- rogationem , adcuratam diflinctionem conftituunt , quam tamen Jus noftrum non aflumpsit. Vide inter alios Heineccium Elem. Jur. Civ. 1. 1. tit. 11. p. 7.5­** Imo per snpernascentiaiti haeredum suapte resolvi­tur ; quoad avitica quidem certo, cum de his dispo­nendi facultatem, exiitentibus haeredibus, non con­cedant leges: l-ae: 58. seqq. Quoad aquisita etiam verisimilius , propter tacitam conditionem , quae Adoptioni semper ineíTe intelligitur : Si adoptans abs­que legitimis haeredibus decesserit. * 58 a) i-ae: 27. $. 4. b) Matth. D. 6: 17. Wlad. D. l-s 58.

Next

/
Thumbnails
Contents