Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Liber 1. De personis (Pestini, 1814) - 10.407a
berrimis his sociari, stare, ac perennare vinculis. Dum itaque Legum cupidos vos compellavi, dixi simul, in ea omnia vos cupide ferri, quibus fas, aequitas , justitia, fortunae , honor , prosperitas, salus, felicitas, beatitudo denique omnis, velut in cardine flectitur, et versatur, , Vobis itaque lectissimi Juvenes! quorum institutioni, per complures Cursus, priori novam semper Patriae sobolem sufficientes, tertium jam supra quadragesimum dicavi annum, sicque aetatem pene omnem consecravi, supremum quoque hunc meum laborem sacrum esse volui! Expertus non sine magna animi voluptate per longam hanc annorum seriem fueram, quanta contentione, et assiduitate, sed et quam felici cum progressu, Nobilis Juventus Hungara Jurisprudentiae patriae operam colloca-