Frank Ignác: Specimen elaborandarum institutionum juris civilis Hungarici continens: I. Praecognita II. Doctrinam de donatione regia (Cassoviae, 1823) - 10.393

«••er o nem reducitur, ut bona sic possessa et per Fiscum R. vindicari, et per alium impetrari possint y). 5, Quod ad stilum adtinet, privilegium donatio­nis duabus partibus constat: 1) expositione causae et occasionis, e. g. meritorum impetrantis; 2) juris col­lati declaratione; ubi praecipue advertendum est: a. ad sic dictum titulum impetrationis; b. deinde ad modum ipsius collationis. Usitatissima est clausula: „donamus eidem, ejusque haeredibus et posteritatibus universis"; interdum additur: „utriusque sexus'; ra­ro: „legatariis, et cessionariis"; saepius: primum qui­dem maribus, iis vero deficientibus etiam foeminis". Aliquando donationi pro maribus additur inscriptio pro feminis usque ad certam summam. Clausulae insolitae legibus vetantur; eaedem tamen vim donationis non infringunt, sed ipsae nullitate labo­rant z). Talis in primis est clausula, subreptitie pro­curata ; „de manibus regiis" aa). Clausulae sequen­tes : „salvo jure alieno", „si ad aliquam arcem no­stram regiam, vel ecclesiam Dei non pertineat", „re­bus sic, ut praefertur, stantibus et se habentibus”, etiamsi expressae non essent, per se semper subintel- liguntur bb). 6. A donatione plurimum differt inscriptio, s. impignoratio ad certum, vel incertum tempus facta. Saepissime tamen donatio cum inscriptione conjungi­tur; unde discrimen inter donationem puram et mixtam enasciturccj. Alio sensu donatio pariter ac * II, y) Dec. 3. 4. de act. Fisci. Dec. 54. ad d. v. r. contr. rat. Discrimen tamen inter verum et fictum pignus vide in Dec. 3. de admon, Dec. 45. de inval. fass, ex praej, Dec. 19. ad reluit, pign. in div. comit. — z) 1608, 9. a. c. 1647, x-22. — aaj 1351, 14. i486, 23. 1492, 60. 6l. — bb) Trip. II, 9. §. 2.; 1514 , 2, : Trip. 1, 26. §. 4. — cc) Trip. 1. 13. 8i ............... 6

Next

/
Thumbnails
Contents