Frank Ignác: Specimen elaborandarum institutionum juris civilis Hungarici continens: I. Praecognita II. Doctrinam de donatione regia (Cassoviae, 1823) - 10.393
....... 78 ....... enascitur, quod apud -privatum possessorem duplici modo potissimum semet exserit: i) respectu familiae: nam in donatis jus et ordo successionis ab voluntate donantis, et a dispositione primi acquirentis dependet; in emtis vero dispositio primi acquirentis nor' mam facit, vel, ea non existente , descendentium utri- usque sexus aequalis successio locum habet b). 2) intuitu Fisci regii: nempe defectui proximus de bonis emtis libere testamento disponit; de donatis vero etiam conditum testamentum deficientis nullum est c). Ex quo intelligi potest, aliter defectum in donatis, aliter in caeteris bonis enasci * *). b) e. g. Trip. I, 21. — c) e. g. 1715, 26. *) Generatim permultum interest, jus, quod S. Coronae per defectum seminis , vel notam infidelitatis enascitur, in diversis bonis discriminare. Utrumque in bonis donatis ex nexu donationis, scii, éx retenta summa proprietate, et ex necessaria (essentiali) conditione fidelitatis promanat. Quamvis autem bona emtitia simili modo per defectum et notam ad Fiscum R. devolvantur; attamen ex alio fundamento , scii, ex nexu imperii civilis id ipsum derivandum est. Naturale quippe est, ut hereditatem jacentem , ubi neque testamentarius, neque legitimus ab intestato successor adest, Fiscus R. occupet. Et poenam confiscationis bonorum, in graviora quaedam delicta legibus sancitam , ad imperium civile referri debere per se patet.