Frank Ignác: Specimen elaborandarum institutionum juris civilis Hungarici continens: I. Praecognita II. Doctrinam de donatione regia (Cassoviae, 1823) - 10.393

CAPUT L DE JURE POSSESSIONARIO, *) ♦ 5. »• a. Not i o. Jus possessionarium definiri potest, quod sit dominium utile fundi, cum onere hono­rifico servitii militaris, et sub conditione fidelita­tis regi servandae obtentum. 1. Est ergo jus possessionarium genus dominii minus pleni; minime confundendum sive cum jure possidendi, sive cum jure possessionis. 2. Cum feudo plurima est, minime tamen plena, juris possessionarii similitudo. *) Propria Juri hungarico, et maximae simul dignitatis est do­ctrina de jure possessionario, et de donationibus, per quas iliud acquiritur. Haec fecundissima litium materia est, et piopterea maxime jam exculta, non quidem legum san­ctionibus, sed rebus judicatis, neque tam in schola, quam in ioro; praecellens exemplum, et quam parum in jure civili speciales leges'requirantur, et quam difficulter theo­riae perfectio possit obtineri.

Next

/
Thumbnails
Contents