Frank Ignác: Specimen elaborandarum institutionum juris civilis Hungarici continens: I. Praecognita II. Doctrinam de donatione regia (Cassoviae, 1823) - 10.393
, ......49............... ptandum tamen est, ut memorata ejus statuta in lucem aliquando protrahantur. 4. Non autem quisquam existimare debet, peregrinos aliquando legum codices ab Hungaris adoptatos fuisse. Non jura, sed culturae modum aliunde majores nostri mutuabantur. Communes aevi opiniones , communia studia ad ipsos, vel inscios, pervenerunt ; atque ita legum et institutorum civilium similitudo nata, non facta, est. / 5. Quod in Chronico Hermanni Contracti de Henrico III. Imp., Petrum R. restituente, legitur: „Unga- rios petentes lege bojoarica donavit'”, istud et ambiguum sensum praebet, et ob editionum discrepantiam suspectum est, et aliunde denique refutatur. Ipsa nempe illa controversa propositio tantum in unica e- ditione (Canisiana) reperitur; MSS. vero exemplaria multum inter se discrepare, editores fatentur e). Contrarium porro disertis verbis testatur domesticus scriptor, sic enim habet Thuróczius: „concessitque (Henricus) petentibus Hungaris hungarica scita servari, et consuetudinibus judicari1 f). —. Sed etiamsi verba Hermanni intacta relinquamus, cum ratione Henrid Imp. donum solummodo de exemplari legum bojoaricarum intelligere debemus: nam Henricus neque potestatem habebat leges Hungaris dandi; neque pro lege bojoarica, sed pro rege Petro, bellum suscepit ; Hungari denique ignota sibi peregrina jura libentius utique cognoscere, quam recipere, potuerunt. e) Pray, Annál. P. I. p. 49. — f) P. II. c. 37. 4