Frank Ignác: Specimen elaborandarum institutionum juris civilis Hungarici continens: I. Praecognita II. Doctrinam de donatione regia (Cassoviae, 1823) - 10.393

...... 46 ...... Observ. i. Privilegia, non secus atque pacta vel testamenta, non inter fontes juris, verum inter ob­jecta juris referri debent. Observ. 2. Constitutiones Principis, i. e. Resolu­tiones Regiae, Decreta aulica provisurie solum servantur. Excursus De originibus juris hungarici. $• i9* Hungária, gelis asiatica, meliorem culturam in Europa acceperunt; ideoque minime mirandum est, plura juris hungarici capita ex jure civili ro- mano, ex jure canonico, éx institutis Germano­rum , Galloramve profluxisse. Nunquam tamen peregrini legum codices in patria nostra domina­bantur. i. Religio christiana primum ac praecipuum vin­culum fuit, quo Hungari gentibus europaeis conjun­cti fuerint; ct cum aevo medio solus fere clerus lite- ras tractaret; cum S. Stephanus in constituendo re­gno vicinos principes ac populos imitaretur; cum Prae­lati primum in consilio regis, primum in comitiis po­puli locum tenerent; cum eorumdem auctoritas, ad civilia quoque judicia extensa, in omni re plurimum valeret: suapte illud consequi debuit, ut sensim non pauca placita juris canonici, et cum isto cohaerentis juris civilis romani, radices in hoc regno agerent.

Next

/
Thumbnails
Contents