Frank Ignác: Specimen elaborandarum institutionum juris civilis Hungarici continens: I. Praecognita II. Doctrinam de donatione regia (Cassoviae, 1823) - 10.393

...... 44 ...... mum consvetudinis criterium esse, si illa contradicta, judicio etiam aliquando firmata sit. Unde praejudici­orum , seu rerum perpetuo similiter judicatarum , non levis auctoritas adparet. Anno 1769, jussu Reginae Mariae Theresiae, de­cisiones curiales, inde ab instaurata Excelsa Curia Regia, sive ab 1722, factae, in unum volumen col­lectae, per Curiam ipsam discussae, ac denique annu­tu altissimo, sed tantum in forma decisionum, adpro- batae; anno autem 1800, sub nomine Plani Curia­lis etiam typis excusae sunt (Posonii, in fol). §• 18. De Statutis Communitatum. Statuta] [Communitatum jus particulare consti­tuunt. 1. Requiritur tamen: 1) ut sit vera communitas, id est, corpus politicum, jurisdictionem habens; 2) ut ipsa statuta neque publicis regni legibus a), aut consvetudinibus b), neque justis aliorum juribus c) ad­versentur; 3) ut in legitimo conventu, praemissa pru­denti ac matura deliberatione, unanimibus, vel sal­tim potioribus, suffragiis ferantur d). Deliberationi opus est interessé eos, qui communitatem efficiunt, vel de more repraesentant. Vocari vero more consue­to debent omnes, qui jus suffragii liabept <?). 4) Ut Principis consensus accedat , in gravioribus casibus omnino necessarium est f). a) 1647, 78. §. 19. 1715, 120. §. 5. — b) Trip. Ill, 2. §. 2. 5. — cj ibid. §.7. — rU ibid. §-8. — e) sensu ejusd. tit. f) Confirmationis [regiae necessitatem diserte declarat 18. 1655. et 120. 1715. in primis in talibus statutis, quae

Next

/
Thumbnails
Contents