Frank Ignác: Specimen elaborandarum institutionum juris civilis Hungarici continens: I. Praecognita II. Doctrinam de donatione regia (Cassoviae, 1823) - 10.393
....... 4* ....... Compendium rhythmis latinis adornavit Joannes Okolicsányi (editum Bartphae 1636, in 8-» et Leut- schoviae 1648, in 12.); hungaricis vero Franciscus Sz-Pályi (Claudiopoli, 1798, in 8-)* Commentarium scripsit Joannes Szegedy, sub titulo : Tripartitum Juris Ungarici Tyrocinium (in tribus partibus, Tyrnaviae, 1734, in 12., et 1767, in 8-) n). 8. Biographia sluctoris. Stephanus de WerbÖcz natus est circa annum 1460. Patrem Joannem, Advocatum, matrem Apolloniam Deák habuit, Zápolyio- rum cognatam. Locus ejus gentilitius et natalis possessio Werböcz, inC. Ugochiensi sita, fuit 0). Jam a. 1505 Judicis Curiae Regiae, et Partium Regni Transsilvanarum Protonotarium se scripsit p). £0- demque munere fungens Tripartitum suum perfecit q). Anno 1517 Personalis Praesentiae Regiae in Judiciis Locumtenens erat r). Circa idem tempus labores ejus et expensas, reipublicae causa factas, publico praemio , oblatis nempe a singulis sessionibus, per totum regnum, quinque denariis, Status et Ordines honorarunt s). Iteratae quoque legationes, ad Pontificem, Caesaremque t), et ad comitia imperialia u), fidei dexteritatique ejus committebantur. Zápolyianae factioni adhaerens, seditiosi conventus Hatvaniensis (a. 1525) auctor et caput exstitit; propter quod factum, una cum socio Michaele Zob, in legitimis comn) Kelemen: Hist. fus. p. 495. — o) Haec, prius incerta, luculenter edocuit Anton. Szirmay, in Notit. Com. Ugoch. p. 78. s(j. — p) Katona: Hist. erit. Tom. XVIII. p. 426. q) dipt, confirm. — r) Alloc, ad Lect. — s) Testatum id facit epistola Werboczii ad Comit., Veszprim. exarata a. 1518. in Suppi, ad Vest. Comit. Tom. II. p. 427. —■ t) 1518. Epist. cit. — ifj 1522. Suppi, ibid, p. 522.