Frank Ignác: Specimen elaborandarum institutionum juris civilis Hungarici continens: I. Praecognita II. Doctrinam de donatione regia (Cassoviae, 1823) - 10.393

cipiunt, qui jam (ut ex art. 45. aclparet) per Prae­latos et Barones conclusi fuerunt; forsitan in diversis comitiis, quorum terminus in annum sequentem art. 42. praefixus legitur. Aliunde scribam confirmationis Wladislaianae indiligentem et minus adcuratum fuisse vel inde adparet, quod decretum hoc anni 1298 tem­pore coronationis Andreae Veneti conditum scripserit, cum tamen ex ipso contextu i) contrarium discere potuisset. ii» > Seculum XV. Crescens seculo XV. regni cultura jam etiam necessitatem ferendarum legum civilium adtulit. In Corp. Juris Sigismundi Regis sex; Al­berti unum ; Ladislai Posthumi duo; M a t h i a e Corvini sex; W1 a d i s 1 a i II. se­ptem decreta recensentur; quibus insuper intersertae occurrunt Constitutiones SS. et 00. Regni de a. 1446; item decretum Michaelis Szilágyi -nomine Mathiae R. editum a. 1458; Constit. SS. et 00. R. de a. 1474; tum articuli de officio Palatinatus pronunciati a. 1485; ac denique di­ploma inaugurale AVladislai II. de a. 1490. i. Sigismundi R. proprie duo tantum sunt comi­tialia decreta. Nam, quod in C. I, primum inscri­bitur , nihil aliud est, quam Resolutio Regia, ex Prae­latorum Baronumque consilio, ad querelas eorum e- dita, qui titulo notae infidelitatis bona sua amise­i) irtprimis Exord. §. 6.

Next

/
Thumbnails
Contents