Frank Ignác: Specimen elaborandarum institutionum juris civilis Hungarici continens: I. Praecognita II. Doctrinam de donatione regia (Cassoviae, 1823) - 10.393

le, de a. 1291, ex transsumto coaevo archivi Ven. Capituli Albensis in Transsilvania edidit I. N. Kova- chich e) ; alterum de a. 12298, ubertate dignitateque objectorum praecellens , excerptum occurrit in decreto Wladislai I. de a. 1440, cujus originale a paupere quodam nobili a. 1779 ad Conventum Lelesziensem adlatum, inde ad archivum regni pervenit; vulgavit illud Kovachich f). §. 10. Decreta seculi XIV. Seculum XIV. aeque, ac praecedens, comitia­lium decretorum sterile fuit. Corpus Juris duo tantum exhibet: unum Ludo vici I. de a. 1351 • alterum Mariae I. de a. 1384. 1. Adducitur in C. I. etiam decretum regis C a- roii I. de a. 1342. Sed monumentum hoc nihil a- liud, quam instrumentum locationis esse, neque inter decreta numerari posse, ipse textus evincit, qui totus in explicandis conditionibus versatur, sub quibus Ca- rolus R. proventus Camerae Cremnicziensis Magistro Hippolyto locavit. Tales literae de diversis annis plures exstant in archivo primatiali a). 2. Certum tamen est (ex art. 13. 1351), ab eo­dem Carolo R. decretum aliquod circa fodinas me­tallicas privatorum editum esse, cujus etiam exem­plar, et quidem originale, jam detectum est, in archivo familiae Berzeviczy; est illud de a. 1327 b). * V. f) in Monum. vet. legisl. hung. Segm. I. — gj in Suppi, ad V. C. Tom. I. p. 66. sq. a) Kelemen Hist. fus. p. 146. not, d, — b) Lect. var p 17.

Next

/
Thumbnails
Contents